monumenta.ch > Plinius > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 16
{VI} Genera earum multa. distant fructu, situ, sexu, sapore. namque alia fageae glandi figura, quernae alia et ilignae, atque inter se quoque generum singulorum differentiae. praeterea sunt aliquae silvestres, aliae placidiores, quae culta optinent. iam montuosis planisque distant, sicut et sexu, mares ac feminae, item sapore: dulcissima omnium fagi, ut qua obsessos etiam homines durasse in oppido Chio tradat Cornelius Alexander.